- 12 - 1307. Januar 22. In nomine patris et filij et spiritussancti amen. Nos Lestco dei gracia dux Rathyboriensis ex precepto divino et ex dileccione naturali patri nostro felicis memorie honorem debitum pariter et amorem exhibere cupientes. omnia que deo vovit pro salute sua seu promisit, volomus non minuendo set adaugendo adimplere. Itaque de assensu et consilio incliti principis domini Mezconis ducis Thesinensis patrui et tutoris nostri aream quam intra muros civitatis nostre Rathybor sororibus que sunt sub cura fratrum ordinis predicatorum, dedit et assignavit certisque terminis limitavit, prout in testamento suo continetur suisque privilegiis extat roboratum, sic volomus, ordinamus ac statuimus semoto omni impedimento perpetuo inviolabiliter permanere. Villam quoque dictam Ottonis sitam in Gola, continentem triginta mansos parvos, sicut ab antiquo limitibns distincta fore dinoscitur, ex integro comfirmamus. Similiter et duo Molendina que donavit eisdem sororibus ut tenemur pro preterito sic libera reddere promittimus, quod omni impetenti ea satisfaciemus quantum de iure fuerit faciendum. Specialiter quatuor Maccella ducalia in Rathybor et duas mensas sive bancas panis ibidem, hec omnia in testamento prenominatis sororibus legata in hiis scriptis perenniter comfirmamus, ita tamen quod ista maccella cum bancis panis alienare a claustro quocumque modo nullus habeat facultatem, set de censu istorum in ecclesia sororum lampas accensa iugiter perseveret; quod autem residuum fuerit de censu istorum, iu usus cedat sororum predictarum. Insuper quod quatuor molares in monte annis singulis pro molendinis sororum dari instituit, duosque piscatores in aquis ducalibus libere piscari pro mensa sororum concessit, et alia omnia quecumque felicis recordacionis carissimus pater noster dedit seu legavit sepe nominatis sororibus et privilegiis suis roboravit. nullatenus volomus violare, set statuimus omnia et singula in suo vigore perpetuo remanere. Homines eciam earum liberos esse decernimus ab omni exaccione, a solucione vaccarum et porcorum, a fossione vallorum et ab omni expedicione, prout in privilegiis sepe nominatis plenius continetur. Favoribus insuper et graciis has sorores specialibus prosequi cupientes, statuimus ut persone scilicet famulj vel ancille manentes in curiis sive allodiis dictarum sororum ipsarumque serviciis rnancipate, prorsus ab omni potestate seculari sint exempte, ita ut eas nemo iudicare vel punire quocumque modo presumat, nisi ille qui ex parte sororum ad hoc fuerit constitutus, ad quem tantummodo citari et coram quo respondere et non alibi volomus et ordinamus claustri et sororum serviciis personas quomodolibet deputatas. Insuper damus et assignamus ipsis supradictis sororibus ad tres mansos de terra prope castrum Rathyboriense versus sanctum Johannem, aream eciam sufficientem pro curia edificanda cum uno orto iuxta eosdem mansos eis damus et comfirmamus presenti scripto, plenamque quo ad omnia in omnibus hiis concedimus libertatem. Ut autem ista robur perpetue recipiant firmitatis, presentem paginam nostri sigilli appensione fecimus communiri. Petimus quoque Serenissimum dominum iam nominatum ducem Mezconem patruum et tutorem nostrum, ut sigillum suum velit presentibus apponere pro certitudine ampliori. Datum aput Rathybor anno domini M. ccc. vij. undecimo Kalendarum Februarium in choro fratrum predicatorum, presentibus et pro testimonio convocatis hiis, Domino Tilcone canonico sancti Thome, Domino Johanne dicto Guth rectore ecclesie in Ditmari villa, Domino Nicholao castellano Osuetimensi, Domino Woycechone subcamerario domini ducis Thesinensis, Domino Hermanno dicto Sper. Domino Woncezlao dicto Kobilca, Marzalco domini ducis Rathyboriensis, Hymramo filio domini Thome iudicis, Petro filio Stephani de Razicie, Nicholao filio Galli de Gdemira, et aliis quam plurimis Militibus et domicellis et inferioris gradus viris fide dignis, quos invocamus ut pro salute sua hoc factum velint attencius memorie commendare. Anhangend das grosse Fusssiegel des Herzogs mit der Umschrift: S. LESTCONIS. DVCIS. RATHIBORIENSIS. Das kleine Rucksiegel zeigt einen Adler mit der Umschrift: S. LESTKONIS. DVCIS. RATHIBORIE. Das andere Siegel ist verloren, und nur die rothen Seidenfaden ubrig. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.
Zamknij dokument |